- TIRESIAS
- TIRESIASvates Thebanus, Eueri fil. qui cum aliquando in Cithaerone vidislet 2. dracones coeuntes, observatâ feminâ ex iis occidit illam, quô factô in feminam et ipse mutatus est. Deinde cum rursus post 7. annos eôdem pactô, et marem draconem interfecisler, in pristinam formam rediit. Quô factum est, ut exortô postea iocosô inter Iovem et Iunonem certamine, virine an feminae maiorem ex coitu voluptatem caperent, ille potissimum iudex sit adhibitus, ut qui utrumque fuislet expertus. Tiresias autem pro Iove sententiam tulit, aslerens multo plus de coitus voluptate percipere feminas. Dixit enim τῶ μοιρῶν οὐσῶν δέκα, τὸν ἄνδρα τέρπεςθαι τὴν μίαν, τὴν δὲ γυνᾶικα τὰς ἐννέα, ut ait Phlegon. Ob quod a Iunone excaecatus est. Alii vero propterea excaecatum dicunt, quod Palladem nudam in fonte conspexislet. Iuppiter autem in solatium visus amissi, divinationis peritiam illi dedit, et ut 7. aetates viveret, inquit idem Phlegon; Licet Agatharchides dicat, eum vixisle solum πέντε γενεῶν πλέον. Hinc Lycophron eum vocat νεκρόμαντιν πέμπελον, Lucilius grandaevum, statius l. 2. Theb. v. 95. longaevum. Huius animam evocat Ulysles apud Homer. Odyss. 10. (vide sis quoque Horatium, l. 2. Sermon. Sat. 5. v. 1.) multaque ab eo futura edocetur. Strab. l. 9. auctor est, eius monumentum fuisle sub Tilphosso monte Boeotiae, iuxta fontem eiusdem nominis, ubi profugus diem suum obiit, cum iam senex gelidissimam Tilphoslae aquam hausislet, ibidemque Thebanos sepulto divinos honores tribuisle. Vide Ovid. Met. l. 3. Ponitur pro caeco apud Iuvenal. Satyr. 13. extr.—— Tandemque fatebere laetusNec surdum, nec Tiresiam quemquam esse Deorum.Nic. Lloyd. Ut infero certe Numini, sacra peculiariter facta esle, et ex Homero constat, Odyss. κ. et λ. eumque, cum filia Manto, ex hominibus duos Divos factos, ex Euripide producit Clemens, l. 1. Strom. Quam in rem vide plura, apud Casp. Barthium, Animadversion. ad Statium, Theb. l. 4. v. 443. qui etiam de baculo, ei a Pallade donato, ad lib. eund. v. 542. et de libro de Ture, illi adscripto a veterib. Graecis, ad v. 469. com plura habet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.